# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 463

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/463
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/463

GH; applicata regula ad A, & D, atque A, itemque ad A & H, atque G ducantur rectae A 5. A 4. itemque A7. & A S. In A infigatur index obliquus A D faciens cum linea meridiana in plano meridiani angulum D AE elevationi aequatoris aequalem; vel index perpendicularis in C ipsi C D aequalis; vel indicis loco affigatur lamina triangularis EDA, ita ut sit super linea meridiana EA ad planum horologii perpendicularis. Dicimus A4. A 5. A6. esse horas ante meridianas A 6. A 7. A 8. pomeridianas, & eas ab umbra indicis sive obliqui sive recti, sive triangularis indicari, ut in Figura 102. De modo delineandi horologia orientalla, & occidentalia. IN plano meridiani, quod Orientem respicit ducatur recta AB horizonti parallela eique jungatur A K faciens cum ipsa angulum KA B elevationi aequatoris aequalem. Radio DE describatur circulus, & per centrum D agatur recta E C ad A K perpendicularis, ut in quatuor quadrantes circulus dividatur Singuli quadrantes dividantur ulterius in sex partes aequales. Ex centro D per divisionum puncta ducantur rectae D4D5. D7. D8. D9. D. I0. D. 1I. In D. erigatur stylus radio DE aequalis, & ad planum perpendicularis, vel super binis fulcris in E & C perpendiculariter infixis, & eidem radio DE aequalibus firnetur virga ferrea ipsi E Cparaliela. Dicimus utrumque indicem horis datis umbram projcere in lineas horarias 44. 55. 66. &c. Occidentalis prorsus eadem est constructio, quae horologii orientalis, nisi quod fitus sit inversus, & horae aliter inscribantur, quae omnia ex ispectione primae figurae nempe horologii orientalis attentione adhibita manifesta sunt in Fig. 103.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
