# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 466

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/466
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/466

Gg, Si autem reclinata describere etiam velimus, duobus pariter modis consulendum: primo si planum reclinatum H C cadat inter planum verticale B C, & polare I C, ita ut angulus reclinationis BCH fiat minor distantia poli a Zenith BCI in eo describantur horologia verticalia meridionale, & septentrionale ad elevationem aequatoris, quae sit aequalis differentiae inter elevationem aequatoris loci dati, & anguli reclinationis. Secundo si planum reclinatum H C inter polare IC, & horizontale CL cadat, ita ut angulus reclinationis BCK sit major distantia poli a Zenith ICB in eo describatur horologium horizontale ad elevationem poli, quae sit aequalis differentiae inter angulum reclil.ationis, & elevationem aequatoris in loco dato, quae omnia tam primi, quam secundi horologii in Fig. 105.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
