Latin
SECTIOIV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 468
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si capitellum CD circumvolvatur donec index DE respondeat paralello, in quo sol versatur &cylindrus verticaliter erectus vertatur donec umbra indicis in paralellum cui imminet incidat, extremitas unbrae horam desideratam monstrare debet, pro ut ex ipsa constructione manifestum est, ut in Fig. 107. Ex quibus colligitur, quia paralellogrammum in uperficiem cylindricam complicari potest; vulgo paalellogrammum delineari solet, quod aequatur cylindri lignei superficiei, &in eo describitur horologium ex solis altitudinibus, ut ante docuimus, quo facto charta cylindro agglutinatur.