# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 468

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIOIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/468
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/468

Quod si capitellum CD circumvolvatur donec index DE respondeat paralello, in quo sol versatur & cylindrus verticaliter erectus vertatur donec umbra indicis in paralellum cui imminet incidat, extremitas unbrae horam desideratam monstrare debet, pro ut ex ipsa constructione manifestum est, ut in Fig. 107. Ex quibus colligitur, quia paralellogrammum in uperficiem cylindricam complicari potest; vulgo paalellogrammum delineari solet, quod aequatur cylindri lignei superficiei, & in eo describitur horologium ex solis altitudinibus, ut ante docuimus, quo facto charta cylindro agglutinatur.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
