Latin
CAPUT ULTIMUM
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 476
Unproofread scanNot analysed yet
Est Est enim observandum, &sciendum ad praesentis instrumenti usum, &demonstrationem, quod cum Stella polaris sit polo valde vicina, si eam per foramen G respicimus diameter instrumenti CB est in meridiano, ipsum vero instrumentum in plano aequinoctiali, quia radius ex Stella polari ad centrum ductus hoc est axi mundi est ad ipsum perpendicularis Quoniam adeo Stellae moventur per aequales angulus circa centrum instrumenti G aequalibus temporum intervallis, regula Stellam attingens abscindit distantiam Stellae horariam a meridiano. Quod si denticulum horae duodecimae ad diem mensis, vel locum Solis in Zodiaco adducas: numerus denticulorum, inter eum, &manubrium interceptus prodet horam Solarem, qua Stella post Solem ad meridianum accedit. Numerus adeo denticulorum inter longiorem ®ulam, seu Stellam est numerus horarum Solarium a meridie vel media nocte elapsarum. Traditis igitur generalibus regulis, quibus tum Solaria, tum Lunaria, cum syderea horologia conficiuntur, nec non modis, quibus in variis corporum superficiebus delineari possunt, nobis satis sit ipsam compendiose attigisse, &Philosophiae nostrae, quam par fuit, addidisse. ELEN