Latin
SECTIO III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 50
Unproofread scanNot analysed yet
Contra: sal si esset proxima metallorum materia, loca, in quibus sunt fodinae metallorum, herbis, &plantis abundarent, cum sal sit vehiculum plantarum, diximus enim agros steriles reddi propter salis deficientiam; sed hoc est falsum; ergo Resp. neg. maj. Quia ubi generantur metalla salini spiritus non possunt ad terrae superficiem ascendere, eo quia a semine metallico, &vi metallostatica attrahuntur ad metallorum formationem consequenter terrae superficies destituta remanet, ac proinde herbae, &plantae, quae salinis particulis egent, ad ipsarum augumentum crescere, &vegetare non possunt, &haec est ratio ob quam metallorum fodinae efficiunt terram sterilem. Objic. 2. Metalla formantur ex vapore, &exhalatione simul confluentibus, commixtis; ergo Resp. dist. ant. Tamquam ex materia remota conc. proxima neg. Philosophi peripatetici, quorum est fundamentum adductum, semper confugiunt ad materiam remotam, &indeterminatam, cum tamen sit quaerenda materia proxima, itaque ipsi pro materia metallorum statuunt vapores &exhalationes, quod idem est, ac statuere pro principiis metallorum terram, &aquam, quae sunt elementa remotiora, cum principia tantum proxima sint sal, &sulphur mercurialis, qua de causa metalla omnia dum liquantur, vel percutiuntur odorem fundunt sulphureum, imc qui metalla effodiunt iiidem morbis afficiuntur, quibus illi affici solent, qui mercurium e fodinis extrahunt. Contra. Magnus Albert. circa materiam metallorum haec habet, materia proxima metallorum est humidum subtile, unctuosum, &viscidum sicco terrestri attenua to optime permixtum; ergo Resp. In primis nos vim non facere in dicto alicujus Auctoris, sed rationibus tantum nitimur, verum sententia Alberti nullo pacto a nostra differt, nam ipse per humidum subtile intelligit mercurialem naturae humorem, &per unctuosum, &viscidum, sulphureum, &denique per caetera verba sicco terrestri attenuato intelligitur id, quod praebet consistentiam, nempe salMetalla in visceribus terrae generari certissimum est, &extra omnium controversiam, eo quia, &ratione convincitur, &experientia comprobatur; ratione quidem, quia in interiori terra solida est, &partibus ad corpuscula dura, exigua (qualia sunt primae metallorum partes) formanda accomodatis repleta; experientia autem, quia constat in fodinis generari, cum ex illis extrahantur, in interiori enim venae quamplurimae ramosae reperiuntur, quarum aliae profundae, aliae dilatatae, aliae cumulatae, quae medium inter priores occupant, quapropter Seneca lib. 3.