# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 53-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/53-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/53-2

CAPUT II. De metallis in particulari. URUM primum omnium metallorum aestimatione, & pondere ex alitu sulphureo mercuriali purgatissimo intra terrae salinae matricem generatur. Auri proprietates Alchimistae multifariam investigare dicuntur, illud solvendo, praeparando, gustando, sublimando, fundendo &c. Sequentes autem communes admittuntur proprietaquarum prima est: aurum diu pertractatum tes, ri unquam manus tangentis inficit, quae proprietas aliis netallis non competit, quapropter ejus Puritas super omnia metalla denotatur: Secunda aurum percussum exiguum edit sonum, cujus ratio est, quia partes habet habet maxime compactas, & ideo motum tremolum aeris nisi tenuem excitare valet: Tertia Malleo percussum maxime dilatatur ob perfectissimam materiam, ex qua constat: Quarta aurum rubigine, nisi fuerit alteri metallo permixtum, non inficitur: Quinta singulari colore flavo gaudet, & veluti Sol inter Planetas nitet, ratio est, quia primae ipsius metalli partes majores sunt partibus caeterorum metallorum; consequenter lumen horum Grumorum intervallis exceptum diversimode reflectitur.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
