# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 53

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/53

Etenim effluxus Planetarum ad interiora terrae penetrare non valent; experientia siquidem compertum est Hydargyrum ad Lunae lumen nullam pati mutationem; ergo a fortiori, lumen Lunae nequit ad interiora usque terrae pervenire, & terrae particulas in metalla commutare: Nec solius Lunae lumen, verum etiam ipsius Solis calor cujus tanta est vis; ad paucos pedes intra terram aegre quidquam efficit. Diximus in prima parte astra non influere nisi per motum, & lucem; lux autem Planetarùm reflexa est, nec ipsis propria, sed a Sole mutuata: ipsa autem lux Solis intra poros terrae non ingreditur, sed reflectitur, ac refrangitur. Igitur ad metallorum generationem nullatenus valet influere.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
