# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 54

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/54

Quaeres qua ratione Caprae in montibus Cretae dentes aureo colore inventae sint, sicut in humano cranio aurum quo pacto inveniatur, ut de aliquibus refert Albertus. Resp. In primis ea omnia fabulosa esse, sed etiam dato, ad primum dico provenire ex eo, quod herbas, quae ex spiritibus auri tinguntur, comedunt: ad secundum pariter dico causam aliam esse non posse, quam halitus, qui, dum liquatur aurum exsurgunt, & non secus ac Hydrargyron in cerebro coagulatur. Argentum ex substantia magis aquea, quam aurum prodire affirmant diligentes rerum naturalium Scrutatores; quapropter illud esse temperatura frigida, & humida affirmant. Ad aurum comparatum minus perfectum est, ideoque minoris est pretii, & ponderis Discrimen inter aurum, & argentum 1. desumitur ex ipso modo eruendi, nam argentum e fodinis non ita purum eruitur, ac aurum: 2. argentum malleo minus dilatatur, quam aurum, denique argentum levius est auro, & plumbo, consequenter argentum majoribus meatibus, quam aurum constat; unde plures meatus habet, quam aurum, sed minores; aurum autem econtra, ex majoribus particulis, & grumis constat, & ita minores meatus habet, sed multo pauciores. Si quatuor auri partibus una pars argenti permilonge, sceatur, conflatur Massa, quae splendidiorem & jucundiorem habet colorem quam aurum purum quae mixtura vocatur Electrum; aurum autem omnino defecatum, & alteri non permixtum dicitur Obryzum.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
