Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 55
Unproofread scanNot analysed yet
Argenti fodina feracissima est in monte Potossi Peruviae, in quo ferunt viginti hominum millia ad mineram argenti effodiendam fuisse deputata: ad ipsam descenditur per gradus fere centum Hexapedarum, aliae folinae feraces sunt in China, Japonia, Germania &c. Aes generatur ex sulphureo mercuriali halitu, in terra tamen atramentosa, impura, &varie contaminata expurgatum. Artifices multifariam colorare nituntur nam interdum illi fuso Cadmyam addunt, &aes colorem aureum induit, aliquando magnetem, seu Talcum, &tunc speciem argenti repraesentat. Si aes cum aliis fossilibus permiscetur evadit Auricalcum quod nil aliud est quam corpus ex aere, &lapide, qui Cadmya appellatur coalescens. Duplex est; naturale, quod est ex Cadmya fossili Vulcani subterranei vi tinctum, &artificiale, seu fictitium, quod arte conficitur. Plumbum ob summam impuritatem metallum imperfectum censetur, maximae tamen utilitatis est, cum sine eo nulla nec auri ab argento, nec argenti a reliquis metallis separatio obtineri potest, imo nec lapides pretiosi, nec gemmae splendorem nativum sine illius beneficio consequi possunt. Caetera metalla plumbo permixta facile separantur virtute ignis, &impedit ne illorum partes cum mercurio avolent, &ratio hujus virtutis separativae est, quia plumbum prae caeteris aquositate pollet, argentum autem &aes arida sunt, consequenter sit ut aquositas illa plumbi juncta ariditati aridum impinguet, &ideo iis incorporatum facilius fluere facit.