# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 55

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/55

Argenti fodina feracissima est in monte Potossi Peruviae, in quo ferunt viginti hominum millia ad mineram argenti effodiendam fuisse deputata: ad ipsam descenditur per gradus fere centum Hexapedarum, aliae folinae feraces sunt in China, Japonia, Germania &c. Aes generatur ex sulphureo mercuriali halitu, in terra tamen atramentosa, impura, & varie contaminata expurgatum. Artifices multifariam colorare nituntur nam interdum illi fuso Cadmyam addunt, & aes colorem aureum induit, aliquando magnetem, seu Talcum, & tunc speciem argenti repraesentat. Si aes cum aliis fossilibus permiscetur evadit Auricalcum quod nil aliud est quam corpus ex aere, & lapide, qui Cadmya appellatur coalescens. Duplex est; naturale, quod est ex Cadmya fossili Vulcani subterranei vi tinctum, & artificiale, seu fictitium, quod arte conficitur. Plumbum ob summam impuritatem metallum imperfectum censetur, maximae tamen utilitatis est, cum sine eo nulla nec auri ab argento, nec argenti a reliquis metallis separatio obtineri potest, imo nec lapides pretiosi, nec gemmae splendorem nativum sine illius beneficio consequi possunt. Caetera metalla plumbo permixta facile separantur virtute ignis, & impedit ne illorum partes cum mercurio avolent, & ratio hujus virtutis separativae est, quia plumbum prae caeteris aquositate pollet, argentum autem & aes arida sunt, consequenter sit ut aquositas illa plumbi juncta ariditati aridum impinguet, & ideo iis incorporatum facilius fluere facit.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
