# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 56

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/56

Est altera plumbi proprietas, ut nempe calcinatum gravius fiat, ratio est quia per calcinationem clausis omnibus poris, spiritibusque aereis, aqueisque evaporatis densius redditur, quanto autem corpus densius, compactiusque est eo etiam gravius; sic corpus mortuum gravius est vivo eo quod vivens corpus aere, spiritibusque plenum, quibus elevatur, mortuum vero omnibus depulsis spiritibus, canalibusque occlusis compactius reddatur. Stamnum, & plumbum ignem non sustinent. Plumbum si cupro admisceatur fit aes Ollarium, quia ex illo ollae conficiuntur, si vero permisceatur stamno fit aes campanarum, aut tormentorum, adhibita etiam auri, & argenti portione, ex eo enim formantur campanae & tormenta bellica, & vulgo appellatur BRONzo. AeS, plumbum ferrum, & coetera metalla praeter aurum rubigine afficiuntur, quae nil aliud est nisi partium metallicarum ordinis inversio, quapropter auricalci rubigo denuo in aes verti potest. Mercurius alias Hydargyrus vel argentum vivum dictum cum auro affinitatem, & societatem habet quapropter in aurum mutari non repugnat, idem de plumbo assero, quia cum metalla differant in hoc quod primae ipsorum partes diversa sint magnitudine, soliditate, ac figura, consequenter non repugnat, ut adjuncta alicujus subtilis metalli materia, quae eas praetiosi metalli partibus similes efficiat, quapropter metallorum conversio fieri potest, sed de hoc supra dixi §. quarto praecedentis capitis. est, quia materia priMercurius corpus liquidum verum tamen est quod mi elementi maxime abundat, licet Mercurii particulae nequeant inter se cohaerere & conjungi in duram molem, interjecto tamen medio agglutinari, & firmari in corpus durum possunt: v. gr. si particulae sulphuris misceantur, imo Mercurii particusae auro facile adhaerent, & illius poros penetrant, sicut particulae aquae in poros ligni, hinc efficitur ut Mercurii particulae in aurum propulsae vim cunei exerceant, aurique particulas separent, cujus signum est quod per multiplicem Mercurii effusionem aurum contringitur, & facile dissolvitur in pulverem, hinc deducitur Mercurii particulas esse leves, exiles, & Cylindraceas, ut suadet illius fluiditas, levitas enim causa est fluiditatis, si sit figura oblonga, & sic facile explicantur praecipua Meicurii Phaenomena.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
