Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 58
Unproofread scanNot analysed yet
Chalybs induratur per hoc, quod candens in aquam frigidam immittatur, qui modus alias temperatio appellatur, ac deinceps ad omnia corpora secanda, aut saltem confringenda, nec Adamante quidem excepto, valet. Cur autem Calybs temperatus sit ita per durus rationem assignare possumus, quia singulorum Chalybis grumorum particulae tanta ignis violentia commoventur, quae initio licet parvo invallo distent, inter se tamen stricte conjunguntur ut una ab alia divelli haud facile possit.