# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 58-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/58-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/58-2

CAPUT III. De Magnete, & Gemmis. sAGNES, alias Lapis Heraclius dicitur ab Urbe Heraclea, aut per virtutem, quam habet attrahendi ferrum, data similitudine cum Hercule, qui etiam indomita vincebat. Duo mirabilia, quae Philosophorum ingenia valde torquent, observantur in magnete; videlicet attrahendi ferrum, & ejus ad polum directio, ideoque licet inter vulgares lapides numeretur, & ex fodinis eruatur, nihilominus ejus effectus summa omnium admiratione inter naturae miracula sunt collocandi; ut autem quoad fieri potest, clare, quae hac in parte nobis non tam utilis, quam necessaria est, explicentur. Praemittendum primo, Magnetem componi ex ramosis, & crassis terrae particulis ad ferri naturam acce dentibus, & ideo mihi videtur incongruum non esse asserere, non tam magnetem ferrum allicere, quam ferrum ipsum magnetem; ideo censeo mutuam hanc esse attrahendi virtutem in cujus rei confirmatione collocetur magnes in levissimam cymbulam aquae, & certo intervallo ponatur massula ferri, statim videbimus ad ferri massulam adnatare. Item ferrum diu orizontaliter collocatum ad se acum pixidis trahit ac vertit. Praemittendum secundo.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
