Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 59
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc virtutem attrahendi ferrum etiam ipsi ferro communicari per contactum cum ipso magnete, quapropter si alterum ferrum magnete fuerit perfictum valet ad aliud ferrum attrahendum, dummodo tamen contrario modo non perficiatur, quia illo casu, vim, quam comparaverat, amittit, sic clavis a magnete perfricta aliam attrahit, &ipsa aliam clavem attrahit, &ipsa aliam &c. ut patet in Figura 5. Praemittendum tertio. In magnete duos esse polos australem videlicet, ac borealem, primus est punctum medium, in quo sunt meatuum orificia, per quae materia centralis, quae ab australi parte venit, ingreditur, ut i est punctum A. Borealis autem est punctum B medium alterius partis, per quod hae particulae centrales egrediuntur, &aliae e septentrione venientes ingrediuntur ut in Figura 6. Praemittendum quarto. Materiam coelestem, quae est omnium motu principium, ut in prima parte diximus, omnium corporum meatus facile penetrare, &impellere, atque juxta angustias spatiorum per quas transit figuras diversas suscipere quia tamen veniunt versus Coeli medium a partibus contrariis; ab australi scilicet, &boreali, &ideoque dum totus vortex circa suum axem in unas, &easdem partes movetur illae quae a polo australi veniunt, esse debent intortae, ac illae, quae a boreali. Ex quibus constat in terrae regione multos meatus reperiri axi parallelos, per quos particulae centrales in modum cochlearum intortae ab una poli regione venientes transire possunt, quamvis per varias partium inflexiones, diversasque fibrillas, quae illorum reversionem impediunt, regredi non valeant, quapropter particulae centrales, postquam terram A. B. Figura 6.