# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 60

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/60

Secundum rectas lineas percurrerint ad idem Emispherium reddere debent formando veluti fontes, unde sequitur quod praeter materiam magneticam, quae eterra in magnetem, & e magnete in terram transit aliquid etiam ejusdem materiae sit intra, ac circa magnetem, ac sic idem moveri, & parvum vorticem formare; quod sic probo: Folio lusorio ita includatur magnes, ut axis ipsius ad libellam chartae superficiei respondeat, deinde observetur quemadmodum ferri vel Chalybis Scobis in istud folium lusorium excussa se disposuerint, cum enim se invicem disponant, ut in lineari adumbratione exprimitur, dubium non est quin praeter materiam magneticam, quae secundum axem AB movetur, & in aere iter rectum petit, alia sit, quae a F, G, per I, H ad DE revertatur & similiter a DE per IH ad F G ut patet in Figura 7. Ut autem hujusmodi effectus explicent Philosophi experientius conjecerunt materiam aliquam incispicuam circa magnetem in orbem fieri, eamdemque causam esse omnium illorum Phaenomenorum, quae cum admiratione in magnete observantur. Supponunt itaque terram esse circa centram magneticam, quod ex partibus terrae coloribus aura quaedam subtilior evagetur quae per oppositas partes ad terrae centrum iterum redeat; Ab aurae hujus centralis circulatione derivant singularia circa magnetem Phaenomena. Chartesius quidam huic materiae certam assignat figuram, eandemque striatam fingit, sed sufficit supponere in perpetuo esse fluxam, eandemque talem esse, quae cum nullo alio se conjungat corpore, vel, secundum alios, quae certam pororum in magnete constitutionem exigat. PraeyGoogle Praecipuae, ut diximus, magnetis proprietates sunt vis directa, secundum quam unam partem septentrionali, alteram vero australi semper obvertit; etenim aura centralis continuo fluxu magnetem pertransiens, eam extremitatem, quam semel intravit, non facile deserit, quo fit, ut magnes erga duos polos semper sit directus, & ideo contrario situ collocati magnetes se refugiant.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
