Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 63
Unproofread scanNot analysed yet
prolixe ostendens magnetem, ejusque vim attractivam longissime fuisse cognitam: utrum vero ejus verticitas, atque dispositiva vis ad axem mundi, caeteraeque ejus virtutes noviter adinventae primis iis saeculis, ut Hebraeis, Aegyptiis, Graecis, (addo &Salomoni) suerint cognitae, merito dubitari posse. Cum Plinius ipse, qui, licet varia de magnete sit commentatus, tamen ne verbo quidem maximam illius vim attingat. Praeterea falsissima est major argumenti propositio, quod vel mille instantiis declarari posset. Itane, ut exemplis aliis supersedeam, cognito Rhabarbaro vis ejus purgativa statim fuit cognita? Dies sane diem docet, multaeque in rebus naturalibus qualitates in sunt, hodieque vix notae, id, quod nos docent Chimici, qui varias virtutes antea incognitas temporis progressu detexerunt, detegentque forte plures adhuc. Alii, ut Graecis olim &Romanis, Arcanum hoc non fuisse absconditum evincant, provocant ad versoriam, cujus Plautus passim meminit, v. g. In Mercatore act. V. Scen. II. Huc secundus ventus nunc est, recipe te ad herum Nec non in Trinummo. Statione, casse versoriam, recipe te ad herum.