Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 65
Unproofread scanNot analysed yet
Principaliores sunt Aaamas, Chrystallus, Berillus Carbunculus, Hyacintbus, Chrysolitus, Smaragdus, Topatius, Turcois, Amethistus, Morion, Hacates, Hiaspis Rubinus, Granatus, Onyx, Zaphirus, Pezar, Margarita, Celidonius. Adamas omnium maxima gaudet duritie ob arctissimum partium nexum, quamvis illius durities tanta non sit, ut a mallei ictibus penitus sit immunis Aliqui volunt, quod hircino sanguine mollescat, sed hoc fabulosum non minus quam quod ab igne nullum patiatur detrimentum. Ejus color candidus est, magnitudinem fabae haud visus est excedere: hinc Chrastallus hexagonam habet figuram, quia quaelibet ejus pars sex aliis circumagitur, consequenter necesse est ut hexagonam formam adipiscatur, cum Adamante non solum colore, sed etiam perspicuitate convenit, hinc cecinit Arnoldus Villanovanus