# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 67

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/67

Celidonius sub sinistra ascella gestatus dicitur valere contra insaniem, & lunaticam passionem: lotus aqua sanat oculos, si aurem soliis Celidoniae herbae involvatur dicitur offuscare visum. Chrysolitus scabiem, & vulnera sanat; atque in manu gestatus calores febris mitigare habet: Diacodos phantasmata excitat, quapropter ipso utuntur Magi si tamen defuncto applicetur vires amittit: Plura de ipso habentur in libris magorum: Hermetis Tholomaei, Thebith, Bencharath, Diaconites ex capite Draconis extrahitur, & habet venenum fugare. Hyacinthus somnum provocat, & Hyaspis stringit fluxum sanguinis, & mestruorum, partum juvat & gestatus a luxuria prohibet; in magicis legitur, quod si incantatus est reddit gratum potentem, tutum. TRA

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
