# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 68

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, FRACTATUS II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/68

FRACTATUS II. DE AQUA. SECTIO PRIMA. De Natura Aquae, ejusque Phaenomenis. CAPUT I. Explicatur quid sit Aqua. LOBUS Terraqueus ex duabus principalioribus partibus, veluti homo ex corpore, & mente, constat: quapropter explicatis his, quae ad Terram spectant, rectus ordo exigit, aquae naturam, proprietates, partes, motus examinare: Plurae quidem mirabilia se praebent discutienda, quae Philosophis valde utilia, & necessaria; scilicet, ut maris aestus, ejusque refluxus, Fontium, Fluminumque originem, aquarum qualitates, & virtutes. Ut igitur rerum universitatem circumspiciamus, ad amplam aquarum molem sermonem dirigamus, quàe immenso illius tractu, Dei immensitatem nobis repraesentat. Est autem aqua corpus Elasticum secundum Gassendum ex particulis rotundis, & levibus composita. Aquae proprietates sunt I. Aqua est liquida ob easdem rationes propter quas caetera corpora fiunt liquida; nimirum quia ejus particulae sunt teretes, & flexiles, instar funiculorum inter quas relinquuntur pori subtiliori materia pleni, a qua vehementissime huc illuc in omnes partes aguntur. Quamobrem si hujusmodi motus minuatur, ut fit in hyeme, facile crescit in glaciem vi frigoris & nitrosarum particularum, quae propria rigiditate aquarum motum impediunt.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
