# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 82

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO AFFIRMATIVA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/82

Principaliora itaque Hispaniae flumina sunt Durius a Plinio dictus Terrius, Iberus vulgo Ebro, qui per 400. milliaria redditur navium capax. Item Betis, vulgo Gualdarquivir, Anas, vel Guadiana, & Tagus. In Gallia celebriores fluvii sunt, Garunna, vulgo Garone a Pyrrenaeo monte delapsus. Ligeris vulgo Loire caeteris amplior, qui in Oceanum Occidentalem se exonerat. Sequana vulgo Sysegre erumpens in mare Britannicum, & Rodanus caeteris rapidior, qui non longe a Rheni fonte oriens prope montem nunc Briga dictum, effunditur in mare mediterraneum: In Italia, est Arnus in Tuscia, sicut Tiberis, vulgo Tevere qui in Apenninis fontes habent; primus Florentiam, secundus Romam inundat. In Lombardia est Padus, qui a Graecis Eridanus dicitur, atque a Poetis fluviorum Rex; pluresque alii inferiores recensentur, quos hic afferre superfluum judico: In Germania est Danubius; qui antequam in Ponticum mare se exoneret, recipit plusquam sexaginta flumina navigabilia; oritur apud Suevos in Sylva Nigra in Pago Donneschinger. Rhenus suos fontes habet in Monte Adula, qui à recentioribus Nuovelg appellatur. In Hibernia est fluvius Banna eximiae pulchritudinis, ac limpiditatis, & in Britannia inter caeteros recensetur Zamitis navium capax. In Moscovia est Boristhenes; qui etiam per Lusitaniam transit. In Pomerania sunt Vistula, Nogat, Alla, Ossa, Lavia, & Lica. In Hungheria praeter Danubium fluunt Sarus; Dravvus, Tibiscus, & Ister. In Africa sunt immensi fluvii; principaliores tamen sunt Niger, qui per 300. milliaria navigatur, Senagen, Gambratare, Zaire, Cuaman, & Spiritus Sancti; totius autem Africae, & Orbis nobilissimus est Nilus, qui secundum aliquos ortum habet ex quodam deserto ad ortum exposito, qui nomen a lacu Zenabre habere censetur; recentiores tamen volunt ortum habere apud Aethyopes Abyssinos in Regno Goyam.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
