# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 93

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/93

Insuper ex aquarum ductu particulae circa medium propelluntur; corpora enim gravia circa medium fluidorum propelluntur. Objic. ultimo. Aquae Americae per 15. milliaria a littore sunt dulces; ergo &c. Resp. neg. conseq. Dulcedo enim illa provenit ab aquis fluentibus a flumine Argenteo; cum enim maxima aquarum copia profluat in Mare, ideoque nil mirum quod ad ostia fluminis Argentei per 15. milliaria aqua dulcis hauriatur, quod ad ostia etiam maximorum fluminum accidit, & haec est ratio, ob quam Mare salsius sit in medio, quam in littoribus. Ex dictis colligitur Mare difficilius congelari propter multitudinem particularum salinarum, & sulphurearum, imo ipse particulae sulphureae, & bitumineae sunt causa amaroris, & insuper sunt causa fulgoris, & splendoris, qui in Mari nocte cernuntur. Ex quibus etiam redditur ratio, ob quam Maris aqua minus apta sit ad extinguendum ignem.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
