Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 95
Unproofread scanNot analysed yet
Si Coelorum, &Lunae motus aerem, &aquam motu diurno secum traherent, etiam terram ipsam raperent, sed per Peripateticos absurdum putatur terram moveri, &agitari, siquidem non esset fortior ratio, ob quam primi mobilis motui terra immobilis resistat; &omnia coelorum corpora Aer, &Aqua ipsa Oceani moveantur, si impetus usque ad superficiem contingit, procul dubio, &ad ipsam Terram aquae contiguam pervenire deberet, ac proinde ipsam moveret. Probatur tertia pars. Materia Coelestis movetur circa globum terraqueum, ut suo loco videbimus; ergo necesse est, ut aqua, quae ex se fluida est, &apta ad motum, agitetur, sicut de facto ab ipso vento saepe circumfertur, &sicut aqua vasis supra illius labra exhaurit, &effunditur in posteriora, ita aqua Oceani fluit Occasum versus. Objic. 1. contra primam partem. Experientia comprobatum est Oceanum a recta via detorqueri; ergo non movetur ab Oriente in Occaium. Resp. neg. conseq. Quia licet aliquando detorqueat, non tamen retinetur; sed si a ventis, vel ab aliqua declivitate, ad Insulam, aliquando secundum partem aliquam detorqueatur, statim restituitur, viam suam prosequendo Occasum versus. Contra: In Mari Pacifico totaliter retorquentur, ne amplius moveantur versus Oceanum; sed hinc ad Septentrionem, hinc ad meridiem, specialiter novam Guineam versus. Id etiam accidit in aquis Atlanticis, quae a meridie tendunt ad fretum Magellanicum, &a Septentrione ad varia freta; ergo &c. Resp.