# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 95

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/95

Si Coelorum, & Lunae motus aerem, & aquam motu diurno secum traherent, etiam terram ipsam raperent, sed per Peripateticos absurdum putatur terram moveri, & agitari, siquidem non esset fortior ratio, ob quam primi mobilis motui terra immobilis resistat; & omnia coelorum corpora Aer, & Aqua ipsa Oceani moveantur, si impetus usque ad superficiem contingit, procul dubio, & ad ipsam Terram aquae contiguam pervenire deberet, ac proinde ipsam moveret. Probatur tertia pars. Materia Coelestis movetur circa globum terraqueum, ut suo loco videbimus; ergo necesse est, ut aqua, quae ex se fluida est, & apta ad motum, agitetur, sicut de facto ab ipso vento saepe circumfertur, & sicut aqua vasis supra illius labra exhaurit, & effunditur in posteriora, ita aqua Oceani fluit Occasum versus. Objic. 1. contra primam partem. Experientia comprobatum est Oceanum a recta via detorqueri; ergo non movetur ab Oriente in Occaium. Resp. neg. conseq. Quia licet aliquando detorqueat, non tamen retinetur; sed si a ventis, vel ab aliqua declivitate, ad Insulam, aliquando secundum partem aliquam detorqueatur, statim restituitur, viam suam prosequendo Occasum versus. Contra: In Mari Pacifico totaliter retorquentur, ne amplius moveantur versus Oceanum; sed hinc ad Septentrionem, hinc ad meridiem, specialiter novam Guineam versus. Id etiam accidit in aquis Atlanticis, quae a meridie tendunt ad fretum Magellanicum, & a Septentrione ad varia freta; ergo &c. Resp.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
