Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 99-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. De Aestu Maris. DRAECIPUUM maris phaenomenon est aestus maris, seu fluxus, &refluxus. Mare enim bis intra 24. horas attollitur, &deprimitur: videlicet per sex horas littora ascendit, &per alias sex horas regreditur. Veteres omnes consenserunt aestum maris a Iuna esse, licet Peripatetici id refundant in qualitatem a luna provenientem. Newtonus a vi magnetica lunae, quae aquam maris attrahat, derivare censet. Quando in Novis, ac Pleniluniis, ut in pluribus major maris aestus deprehenditur, ideo accidere videtur, quia tunc luna est in Perigaeo, ideoque magis gravitat.