Latin
SECTIO IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 xiv
Unproofread scanNot analysed yet
Opinionum commenta delet dies, natura Judicia confirmat: Cic. de Nat. Deor. lib. 2. cap. 2. DE ENTE INANIMATO. RAECLARE Aristoteles amoenissimam Terrae imaginem prae oculis hominum positurus, si essent; inquit, qui sub Terra semper habitavissent bonis, &illustribus Domiciliis, quae essent ornata signis, atque picturis instructis rebus omnibus, quibus abundant ii, qui beati putantur, nec tamen exissent unquam supra Terram, deinde aliquo tempore patefactis terrae faucibus, ex illis abditis sedibus evadere in haec loca, quae nos incolimus, potuissent cum repente terram, ac maria, coelumque vidissent cognovissentoue ventorum vim, ac nubium magnitudinem ii profecto sibi revixisse viderentur. Adeo Philosophi animus ad exquirendas causas excitabatur. Verum crassa ignorantium hominum ignavia, quae tum temporis rerum causas, invita etiam Minerva, impediebat ne requirerent, utinam quam plurimos nostrae aetatis homines non irretiret. Etenm inter tot Meteororum effectus, inter aquarum, terrae, ignis, atque aeris pulchritudinem vix invenies, qui eorum voces, primo forsitan cortice perscrutentur, perinde ac si assiduitate quotidiana, &consuetudine oculorum afsuescant animi, nec quidquam admirentur. Nos vero coeptam viam prosecuturi ad res investigandas diuturna observatione, &rerum varietate ipsoque aspectu excitabimur, fructum, ut reor, reportabimus. Cum rerum natura nusquam magis, quam in minimis tota sit: Quapropter quaeso, ne haec legentes, quoniam ex his spernuntur multa, etiam relata fastidio damnent, cum in contemplatione naturae nil possit videri supervacuum. Plin. Natur. hist. lib. 11. cap. 2. PAR: Goc