# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 xxi-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/xxi-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/xxi-2

CAPUT III. De Montium Necessitate. AONTES ex Terrae aggestione fermantur, alii sunt *AArenosi, alii Petrosi, alii Rupei, ut sunt Montes excelsiores, hos ab origine Mundi extitisse etiam ante Diluvium luculenter testatur Sacer Textus, cum mentionem faciat de Monte Ararat; Insuper affirmat Aquas super omnes Montes quindecim Cubitis exaltatas extitisse, quorum aliqui adhuc super Aquas eminent, & alii sub Aquis latent, ita ut per spatium ab Oceano occupatum Montes reperiantur, quamvis hujusmodi Cathenae non videantur propter Oceani profunditatem; Montium Cathenae tam sub Aquis latentes, quam super Aquas eminentes sua fig. a Chirche rio repraesentantur, in qua Cathenae Montium ABC D demonstrant Montium Compagem, quae est a Polo Arctico per Europae medium, & per Africam, Polum Antarcticum, & per Americam Australem. Cathena vero Montium AE C a Polo Boreali A per medium Asiae, & Indiae, usque ad Polum C Antarcticum (fig. 2.) Quod in Praesenti in dubium revocatur est, an Montes Globo Terraqueo sint ad decorem vel ad necessitatem, & pro resolutione majorique Intelligentia sit

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
