Latin
112
Anonymus, Carmina quadragesimalia 112
Unproofread scanNot analysed yet
Vestimenta, fides nullo discrimine agentur,
Illa, vel illa, inquit, sit modo Braya mihi.
An Coelum sit corruptibile
Negatur.
Aepe senescentis decrescunt cornua Lunae,
Saepe suum moriens abdit Apollo caput.
Illa tamen castae reparat dispendia lucis;
Alter ab occidua purior exit aqua.
Mortales ridet coelestis machina casus,
Et fati ex alta despicit arce minas.
Nil hic imperii sperat longaeva vetustas;
Nil hic, quod possit carpere, Tempus habe
Saevire in natos pergas, Saturne, vorando;
In patrem saevus non potes esse tuum.
An idem Corpus possit esse in duobus
Locis? Negatur.
IPSAS anus sparsae quadrata per atria pubis
Quae sternit lectos una, nec ipsa celer:
Dum matutinum pro more deambulat orbem,
Ecce! inter multos anxia pendet heros.
Ocyus alter aquas, alter jentacula poscit,
Tertius, heus! cura ut sit mihi flamma domiAd quemvis, ait, illa, locum, modo mittar ad unum;
Sed nequeo esse illic, hic, &ubique simul.
An Aer sit calidus?
Affirmatur.
ANE novo mulctrale ferens rubicunda puella,
Cum peteret celeri proxima prata pede,
Acris ab Aeolio stridebat carcere ventus,
Atque stetit densa candida terra nive:
Non tamen intrarat penetrabile frigus in arti
Nec mordax pulcram laeserat aura cutem.
Aspice candentesque genas, vultusque salubre
Aspice &aestivis aemula labra rosis.
Unde hic lucenti micat igneus ardor in ore?
Scilicet ardenti sub Jove nympha fuit.
An Natura nihil agat frus
Negatur.
QUO Natura Parens telluris inutile pon
Formarit montes, impia turba rogat.
Demens! quam varia terras gentesque per o
Aëriae rupes utilitate beant!
Hic summo florent umbrosae in vertice sylvae
Illic armento pabula laeta vago.
Mitescunt fluctus per saxea cola marini,
Arvaque percurrunt flumina dulcis aquae.
Quid referam medicas herbas, undasque calentes,