Latin
76
Anonymus, Carmina quadragesimalia 76
Unproofread scanNot analysed yet
Nescia simplicitas, purpureusque pudor.
Ne tamen asperitas dominetur rustica morum,
Omnia divina temperat arte Deus.
Haec uri miscuerat felici dextera limo,
Nascitur egregio corpore flava Cloë.
Multiplici Venerem forma sic pinxit Apelles,
Sie composta, Clo, crederis esse Venus.
An Bruta cogitent?
Negatur.
QUM nova supponit soleis fundamina tritis
Angustae clausus limite cerdo casae,
Aspicit hunc, similique accingiur aemulus arti
Simius, atque novum sedulus urget opus.
Nunc tentat rigidas morsu producere pelles,
Nunc setosa agili ducere fila manu.
Non tulit hoc cerdo, sed multa bile tumescens
Rivalem saeva perdere fraude parat.
Protinus averso percurrit guttura cultro, Et radit summam terque quaterque cutem. Simius hoc videt, atque acto per guttura ferro,
Non expectato vulnere mimus obit.
O frustra mentite virum! cum tam bene forma
Fassa tua est hominem, mens tua fassa feram.
An Natura sit perfectior Arte?
Affirmatur.
INduti larvis juvenes mixtaeque puellae,
Heydeger, ad lusus dum colere tuos,
Forma recens, ipsi similis vestemque coloremque, Et paribus sulcis os perarata venit. Ambigua trepidat deceptus fronte minister, Segnis &incerti jussa capessit heri. Ille minax saevit, dominumque agnoscite vestrum, Nequicquam exclamans, atria tota quatit. Quin tu praecipitem, bone vir, compesce furorem, Nil ori egregio ludicra larva nocet.
Personas forsan similes ars fingere possit,
Effinget vultum dextera nulla parem.
An detur Antiperistasis?
Affirmatur.
DHoebeos Daphne Phoenicia spernit amores,
Daphne candidior, frigidiorque nive:
Per te, Phoebe, orbis, per te caluere Poetae,
Unde tuo Daphne non tamen igne calet?
En! tua flamma parit contraria frigora, Phoebe,
Quo magis illa fugit, te magis urit amor.
Ignem si glacies, glaciem si parturit ignis,
Tu frige, Daphnen si caluisse velis.
An Agens assimilet Sibi Patiens?
Affirmatur.
ARphea ante alios celeberrimus arte Timotheus
Argutum tremulo pollice tangit ebur.