Latin
89
Anonymus, Carmina quadragesimalia 89
Unproofread scanNot analysed yet
Nec poterunt, nisi Tu jusseris, astra loqui,
An Somnium sit Affectio Sensuum?
Affirmatur.
UM Clariuda jacet placido devicta sopore,
Te, Cotta, ante oculos sistit amica quies.
Nocturnas tecum fallit sermonibus horas,
Arridetque tuis, te reticente, jocis.
Deinde leves choreas, manibus per mutua nexis,
Ducit, &in numerum membra decora movet.
Suavia nunc niveum detorquet ad oscula collum,
Manat &in somnis conscius ore rubor.
Audit serva Thais surgentis mane puellae
Somnia, &attento narrat amica procoPone metum, Cotta, &parto laetare triumpho; Proditur indiciis his male tectus amor. Quae fieri tibi sponsa cupit sub imagine somni,
Et vigilans sponsam se cupit esse tuam.
An Vita consistat in Calore?
Affirmatur.
Eficit exangui mulier dum corpore, cogit
DUndique vicinas rumor acerbus anus.
Naribus haec tetros inspirat sedula odores,
Haec gelida vultus oraque spargit aqua.
At bona compotrix, docuit quam plurimus usus,
Creditis his aegram posse valere modis?
Artibus haud opus his; detur generosior haustus; Sobria quod non dat lympha, Geneva dabit.
An Actio sit in Patiente?
Affirmatur.
COntorto Monachus dum caedit pectora loro,
Et lacerat crudis livida terga notis,
Membra movet, variosque agilis sinuatur in orbes; Nunc flet, nunc saltat, nunc pede tundit humum: Nunc horret trepidus flagrum, &suspirat anhelus;
Mox furit, &denso verbere corpus arat.
Binas, inquit, ago partes; quod verbero non me
Numen amat, sed quod vapulo, Numen amat.
An coelestia Corpora moveantur ab
Intelligentiis? Affirmatur.
TAM magnis Argo pelagi defuncta periclis,
Permeat aethereas lucida stella plagas.