# Carmina quadragesimalia 92

Anonymus, Carmina quadragesimalia, 92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/carmina-quadragesimalia/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/carmina-quadragesimalia/92

Navita coelestem vigilans de nocte carinam
Spectat, & in mediis talia jactat aquis.
Ante alios nautis astrorum charior ignis,
Dirigis errantes quae ratis ipsa rates.
Jam ventis non acta volas tamen ocyor illis,
Implerunt quondam qui tua vela Notis.
Quam celer immensi spatium metiris Olympi!
Quam certo aethereum tramite radis iter!
Non tamen hunc nullo cursum moderare magistro;
Nam, qui te moveat, nunc quoque Typhin habes.
An Movens semper sit conjunctum
Mobili? Affirmatur.
TORTE duo in triviis miseri colere sodales,
Ille oculis, alter mancus utroque pede.
Hic gemit amissae praedulcia munera lucis,
Ille artus laceros, cruraque rapta dolet.
Mox sociis animis sibi mutua foedera jungunt,
Fert claudum hic humeris, monstrat & ille viam. Jan Jam non ulterius plorant immitia fata; Nempe comes comiti rite ministrat opem. Disjungat tamen hos socios sors aspera, prosunt Nec tibi, Claude, oculi, nec tibi, Caece, pedes.
An Natura sit perfectior Arte?
Affirmatur.
INfelix oculo caruit Leonilla sinistro;
Sed vacuo fallax haesit in orbe vitrum.
Dum curtus tamen orator mysteria pandit,
Sopitur medio languida nympha choro:
Interea laevi fraudem manifestat ocelli,
Quae dextrum incautae comprimit, alta quies.
Amissi simulas nequicquam luminis orbem,
Ni caecos habeas, ô Leonilla, procos.

---

Anonymus, Carmina quadragesimalia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
