Latin
4
Anonymus, Enchiridion medicinae 4
Unproofread scanNot analysed yet
Quid, quòd ipse filius Dei ser uator noster nihil magis egit, nihil frequen tius, quàm quòd medicinam exerceret, cu iusdam vulneribus oleum &vinum infundendo, sputo terrae commixto visum re stituendo, febricitantes, paralyticos &lepra affectos liberando, aliosque omnis generis morbos curando. Quo autore &principe quid maius, quid excellentius ad medicinae nobilitatem ostendendam dici com memorarique potest? Et certè maximam generi humano adfert vtilitatem medicina, quae cùm affecti corporis curam suscipiat, &eiusdem sani valetudinem bonam con seruet, ipsa eadem etiam neceßariò animos, mentesque hominum curare solet. Neque enim fieri potest, vt quoniam anima corporis, quod omnes sapientes vno ore fatentur, sequitur temperaturam bene curato corpore, non emendetur etiam animus.