Latin
SONFORTANTIA CALIDIS
Anonymus, Enchiridion medicinae 41
Unproofread scanNot analysed yet
FORMVLAE QVAEDAM medicamentorum. N purgando tria consideranda sunt, per quę Imedicamenta humores sint ad expulsionem praeparandi ante cathartici sumtionem, deinde per quae praeparatos expellemus, denique quibus remedijs corrigemus symptomata, quę post pharmaci sumtionem eueniunt. Iulapia, apozemata, condita humores expulsioni aptos reddunt. Forma iulapiorum. Iulapia fiunt ex syrupis &aquis stillaticijs, hac quidem ratione, vt ad 3 j, &S. syrup. adiungantur 3 iij. &semis stillatitiarum aquarum, vnde nascitur quantitas iulapij vnciarum quinque: quę dantur aegro manè repetendo per quatuor dies ante cibum tribus horis. Forma apozematum. Apozemata parantur ex seminibus, folijs, ra dicibus &plantarum floribus. Radicum quantitas 5 iij. ad summum V. foliorum, fasciculo. manual. v. seminum 3 iiij. aut vj. Florum, manipul. iiij. non excedat, aquae mensura in qua decoquuntur supra dicta ib. iij. non debet transire. Cęterùm cuilibet librae aquę libra semis sacchari &mellis admisceatur. Si verò decoctionem odoramentis vt iucundior fiat parari opus fuerit, cuilibet librę decocti 3 ij. odoramentorum commiscendę erunt. Fiunt decoctiones plęrumque ad libram vnam, vel libram vnam &semissem. Forma conditorum.