# Enchiridion medicinae 42

Anonymus, Enchiridion medicinae, SONFORTANTIA CALIDIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/enchiridion-medicinae/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/enchiridion-medicinae/42

Conditum est medicamentum, quo natura confirmata humores fatilius coquit. Fit autem conseruis, saccharis, floribus, corticibus, radicibus confectis, itemque electuarijs aut eorum pul ueribus, & saccharo, hac quidem ratione vt pri mò ponantur conseruę seu sacchara condita ad quantitatem 5 ij. aut iij. Deinde pulueres ad 3j. si sint acres vel cari, si verò lenes, ad F js. Postro mò additur sacchari quod satis erit, puluerisati, & pistillo miscentur: pro diuitibus addi possunt bracteae auri tres aut quatuor: de quo fumi potest singulis horis ad quantitatem auellanae. Potio, coctio, infusio, bolus, pilulae, purgant. Forma potionum. Potio constat decocto lenientium medicamen torum, aut illius aquis stillatitijs. Deinde opiatis purgatibus humorem corruptum, quibus adin 2iunguntur quae compositorum vires augent sim plicia, & horum vim deleteriam corrigentia, postremò admiscentur quę saporem & odorem ingratum emendant. Simplicia quae opiatis adiunguntur, sunt in polliuem redacta. Forma decocti purgantis. Decoctum catharticum constat simplicibus purgantibus. Quibus adiunguntur pharmacorum vim toxicam emendantia. Additur & liquor quo purgantia decoquuntur.

---

Anonymus, Enchiridion medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Enchiridion_medicinae.
