# Enchiridion medicinae 43

Anonymus, Enchiridion medicinae, SONFORTANTIA CALIDIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/enchiridion-medicinae/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/enchiridion-medicinae/43

Postremò facta decoctione, liquori colo transfuso, cuius quantitas est q iiij, aliquod ex opiatis purgantibus & morbo expellendo aptis permiscetur. Itemque alicuius syrupi nostro instituto conueniantis ad saporem cathartici corrigendum 3 j. Forma infusionis. Infusio differt à coctione, quòd simplicia cathartica illic decoquuntur in liquore aliquo, hîc verò solum macerantur per duodecim horas. Itaque in infusione macerantur simplicia catharti ca in liquore aliquo stillatitio aut decocto medica mentorum morbo conueniente ad humorem corruptum educendum dupla quidem quantitate, ad quantitatem qua dantur in substantia. Post infusionem magma & feces colo excernuntur à liquore; de quo accipiuntur 3 iiij. quibus admiscetur aliquid ex opiatis purgantib. & ex syrupis qui mor bo conueniunt 3m S. aromatum 3j. & fit potio. Forma boli. Bolus fit aut ex simplicibus aut ex compositis, aut ex simplicibus & compositis permixtis; Quòd si purgantia, quę bolum ingrediuntur ita sunt sicca, vt absque liquore externo coniungi nequeant, admiscendum erit serapium morbo curando conueniens, quo ea coniungantur, & saccharum addi debet, quod saporem addat.

---

Anonymus, Enchiridion medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Enchiridion_medicinae.
