# Enchiridion medicinae 45

Anonymus, Enchiridion medicinae, SONFORTANTIA CALIDIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/enchiridion-medicinae/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/enchiridion-medicinae/45

Ex quibus cum syrupo nostro instituto con ueniente fiunt pilulae, nunc nouem, nunc tredecim pro ęgri natura, quas cinnamomo, vel auro postea obducimus, vt minori negotio denorentur. De medicamentis sudorificis. Quę sanguinem defecatum reddunt, magna ex parte in tria genera reuocantur: nam vel sudores promouent & serosas humiditates quibus feculentus erat sanguis, euocant ad cutem, vt medicamenta, vnde parantur dicta sudorifica, vel excrementitios humores excernunt, vt pituitam, atram bilem, & flauam, per superiora vel inferiora, vt cathartica medicamenta & vomitoria, vel temperant calorem, vt buglossa, borrago, lupulus, fumaria, cichoria, endiuia, scariola, scabiosa, melissa, semen citri, semina fri gida maiora & minora, flores violarum, buglossi, borraginis, nenuphar. & alia id genus. Nullum est medicamentum hęmagogum, quod delectu quodam sanguinem ad se pellectet, quia sanguis thesaurus est naturae, & quo vita continetur & calor. Fieri tamen potest vt sit hypercatar ticum quoddam medicamentum, quo anima ita deijcitur, vt amplius obsistere non possit, quo minus sanguis, quem in delicijs habet, diuellatur. De vomitorijs. Vomitio est excretio per superiora, facta con tentione ventriculi: est autem non tantùm eorum, quę in ventriculi capacitate continentur aut parietibus eius tenacissimè adhęrescunt: sed & eorum quę in mesenterio in pancrea, in membranis viscerum, & in eorundem cauitate delitescunt, vnde fit vt obstructionibus conferat vomitio, vt deiectam appetentiam excitet, vt distento ventriculo conducat, vt opituletur epi46 ENCHIR. MEDIC.I epilepsiae, vertigini, hemicraniae, quanquam im moderata vomitio subuertit ventriculum, con uellit viscera caput replet, humores nimium conturbat & sensus grauat, quod maximè contingere solet, si post cibum vomitio tentatur.

---

Anonymus, Enchiridion medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Enchiridion_medicinae.
