# Enchiridion medicinae 46

Anonymus, Enchiridion medicinae, SONFORTANTIA CALIDIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/enchiridion-medicinae/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/enchiridion-medicinae/46

Est autem iciuno magis commoda vomitio ne vel cibi benignitate demulceantur humores noxij atque retineantur, vel tantum cibi excernantur, superstitibus adhuc humoribus noxijs & tantum commotis non sine offendiculo naturę. Sed & habenda ratio conformationis cor poris, quia inutilis est vomitio ijs, qui presso & angusto sunt pectore aut ceruice gracili & oblonga, vt & ijs qui sunt asthmatici, aut qui proni & procliues ad tabem. Quantitas decocti ex sim plicibus est vnciarum quinque cum 5 ij. oxymelitis vel alterius. FINIS.

---

Anonymus, Enchiridion medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Enchiridion_medicinae.
