# Enchiridion medicinae 5

Anonymus, Enchiridion medicinae, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/enchiridion-medicinae/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/enchiridion-medicinae/5

Cùm igitur, Generose domine, tanta fit artis medicae praestantia, minus mirari pos sum, cùm audio te illustrem & magnificum virum, politioribus literis & doctrinis omnibus praeditum huius studio mirum in modum oblectari, atque adeò detineri, vt multarum rerum à medicis inuentarum experientiam ipse facere non graueris. Quod quidem studium in Ferdinando imperatore felicis memoriae fuisse, magna cum laude traditur, qui cancrorum fluuiatilium aduersus tabem & venena praesertim rabidorum, praesidium, & alia quamplurima in animalibus experiri cosueuerit. Neque magnifico viro, post alia cùm priuata tu publica negotia peracta, occupatio potest cotingere vel iucun dior vel dignior. Effulgent etiam in te praeter amorem bonarum disciplinarum aliae virtutes, quae sapientiae per se et necessariò coniunctae eße solent. Sed tenuitatem ingenij mei perpendens, & considerans illud Platonis in Phaedone, μὴ μεγαλα λέγε, quod est, ne grandia loquaris, prudens illas prae termitto.

---

Anonymus, Enchiridion medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Enchiridion_medicinae.
