Latin
6
Anonymus, Enchiridion medicinae 6
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cum splendorem vetustissimae domus tuae &maiorum tuorum stemmata, quae praeclarum thesaurum vo cat Plato, virtute aequas, tum innumeris animi dotibus ita exornas, vt illustrem familiam quàm illustrißimam reddas, &de te vsurpare poßis Steneli dictum ab Homero relatum: ἡμεῖς τοι πατέρων μέγ ἀμείνονες εὑχέαιῦ ει⟩. Sed quid de liberalitate etiam tua dicam? qua ingenia plerunque ob paupertatem iacentia erigere soles, &eruditos (quae tua in bonos et egentes est pietas) mul tis beneficijs prosequeris: vnde habes omnes tam doctos quàm nobiles tuarum lau dum praecones. Quare, vt quod dixi, breuiter hoc loco de laudib. tuis agam, iamque vela contraham, ne scilicet (quod dici solet) prolixior, enormiorue sit prologus, quam fabula, cùm D. Petro Pernae, Typographo industrio author fuißem, vt hanc medicamentorum tam simplicium quàm composi torum in pharmacopolijs receptorum syluam denuò excuderet, cùm eius Lutetiae antea collectae, &impressae exemplaria in his locis desiderentur, illam T. G. tradere, eiusque nomini inscribere decreui, adductus scilicet humanitate tuae G. magis, quàm fretus oblati munusculi vel magni tudine vel dignitate. Quamuis in Enchiridio magnitudo spectari non debet, cùm quò minus est, eò animos studiosorum ad ediscendum, euoluendumque magis alliciat &prouocet.