# Enchiridion medicinae ii

Anonymus, Enchiridion medicinae, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/enchiridion-medicinae/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/enchiridion-medicinae/ii

HANNI, BARONI KITLICIANO, Domino Craini ac Drencauiae, Domino suo cum obseruantia colendo, Georgius Henischius Bartphanus S. P. D. VM nihil Medicorum inuentis vtilius, nihil iucundius post studium coelestis doctrinae, in hoc vite cursit atque hominum coetu, Generose domine, eße poßit, rectè qui dem semper, qui in arte Medica excelluerunt, magno in honore habiti sunt, atque vt Homericis vtar verbis: πόλλων ἀὐτάξιοι ἄλλων existimabantur. Nam & artem Medicam coelo originem traxiße, & à maximis viris, ipsisque adeò regibus elaboratam esse planè constat. Hinc Apollo apud Quidium gloriatur, medicinam suum inuentum eße, cui successerunt longo ordine Aesculapius eius filius, Podalirius, Machaon, Chiron, Hippocrates, alijque qui continua succeßione ab Aesculapio ducta, hanc artem excoluerunt, ideoque vel in numerum deorum recepti, vel saltem diuinis honoribus affecti sunt. Hinc Hermetem Trismegistum Aegyptiorum, Solomonem Israelitici populi. Pyrrhum Epirotarum regem, Mithrada. tem Bythiniae & Ponti dominum, Mesuen regis Damasci nepotem, medicinam tractare non puduit.

---

Anonymus, Enchiridion medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Enchiridion_medicinae.
