Latin
1.1 to 1.5
Anonymus Valesianus, Pars Posterior: Chronica Theodericiana 1.1-5
Not analysed yet
[7] Igitur imperante Zenone Augusto Constantinopoli, superveniens Nepos patricius ad Portum urbis Romae, deposuit de�imperio Glycerium et factus est episcopus et Nepos factus imperator Romae. Mox veniens Ravennam; quem persequens Orestes patricius cum exercitu, metuens Nepos adventum Orestis, ascendens navem fugam petit ad Salonam et ibi mansit per annos quinque; postea vero a suis occiditur. Mox eo egresso factus imperator Augustulus. Augustulus imperavit annos X. [8] Augustulus, qui ante regnum Romulus a parentibus vocabatur, a patre Oreste patricio factus est imperator. Superveniens autem Odoachar cum gente Scirorum occidit Orestem patricium in Placentia et fratrem eius Paulum ad Pinetam foris Classem Ravennae. Ingrediens autem Ravennam deposuit Augustulum de�regno, cuius infantiae misertus concessit ei sanguinem, et quia pulcher erat, etiam donans ei reditum sex milia solidos, misit eum intra Campaniam cum parentibus suis libere vivere. Enim pater eius Orestes Pannonius, qui eo tempore quando Attila ad Italiam venit se illi iunxit et eius notarius factus fuerat. Unde profecit et usque ad patricatus dignitatem pervenerat. [9] Ergo postquam factus est imperator Zeno a filio suo Leone, qui natus fuerat de�filia Leone Ariagne nomine, regnat cum filio suo anno uno, et merito Leonis regnum remansit apud Zenonem. Zeno vero cum filio iam regnans anno uno, imperavit annos XIIII ,Isauriae nobilissimus, qui dignus esset filiam imperatoris accipere, exercitus in arma. Perhibent de�eo, quia patellas in genucula non habuisset, sed mobiles fuissent, ut etiam cursum velocissimum ultra modum hominum haberet. In re publica omnino providentissimus, favens genti suae. Huic insidiabatur Basiliscus, ipse primus senator; quo cognito, Zeno cum aliquantis divitiis petiit Isauriam. At ubi ille egressus est, mox Basiliscus, qui ei, ut dictum est, insidiabatur, arripuit imperium. Basiliscus imperavit annos II. Zeno confortans Isauros intra provinciam, deinde misit ad civitatem Novam, ubi erat Theodericus dux Gothorum, filius Walamerici, et eum invitavit in solacium sibi adversus Basiliscum, obiectans militem, post biennium veniens, obsidens civitatem Constantinopolim. Sed quia senatus et populus Zenonem metuentes, nequid mali pateretur civitas, relicto Basilisco se illi omnes dederunt aperta civitate. Basiliscus fugiens ad ecclesiam, intra baptisterium cum uxore et filiis ingreditur. Cui Zeno dato sacramento securum esse de�sanguine, exiens, inclausus cum uxore et filiis intra cisternam siccam, ibidem frigore defecerunt. Zeno recordatus est amorem senatus et populi, munificus omnibus se ostendit, ita ut omnes ei gratias agerent. Senatum Romanum et populum tuitus est, ut etiam ei imagines per diversa loca in urbe Roma levarentur. Cuius tempora pacifica fuerunt.