# Pars Posterior: Chronica Theodericiana 1.12-14

Anonymus Valesianus, Pars Posterior: Chronica Theodericiana, 1.12 to 1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-valesianus/pars-posterior-chronica-theodericiana/1.12

[12] Theodericus enim in legationem direxerat Faustum Nigrum ad Zenonem. At ubi cognita morte eius antequam legatio reverteretur, ut ingressus est Ravennam, et occidit Odoacrem, Gothi sibi confirmaverunt Theodericum regem, non exspectantes iussionem novi principis. Vir enim bellicosissimus, fortis, cuius pater Walamir dictus rex Gothorum, naturalis tamen eius fuit; mater, Ereriliva dicta Gothica, catholica quidem erat, quae in baptismo Eusebia dicta. Ergo praeclarus et bonae voluntatis in omnibus, qui regnavit annos XXXIII. Cuius temporibus felicitas est secuta Italiam per annos triginta, ita ut etiam pax pergentibus esset. Nihil enim perperam gessit. Sic gubernavit duas gentes in uno, Romanorum et Gothorum, dum ipse quidem Arrianae sectae esset, tamen nihil contra religionem catholicam temptans; exhibens ludos circensium et amphitheatrum, ut etiam a Romanis Traianus vel Valentinianus, quorum tempora sectatus est, appellaretur, et a Gothis secundum edictum suum, quo ius constituit, rex fortissimus in omnibus iudicaretur. Militiam Romanis sicut sub principes esse praecepit. Dona et annonas largitus quamquam aerarium publicum ex toto faeneum invenisset, suo labore recuperavit et opulentum fecit. Dum illitteratus esset, tantae sapientiae fuit, ut aliqua, quae locutus est, in vulgo usque nunc pro sententia habeantur; unde nos non piget aliqua de�multis eius in commemoratione posuisse. Dixit "aurum et daemonem qui habet, non eum potest abscondere"; item "Romanus miser imitatur Gothum et utilis Gothus imitatur Romanum." Quidam defunctus est et reliquit uxorem et parvulum filium nescientem matrem. Ab aliquo sublatus est filius eius parvulus et ductus in aliam provinciam et educatus. Factus iuvenis quoquo modo revertitur ad matrem; mater enim iam spoponderat virum. Cum vidisset mater, amplectit filium, benedicens deum se filium revidisse; et fecit cum ea dies triginta. Et ecce veniens sponsus matris, videns iuvenem, interrogavit quis esset. Quae respondit esse suum filium. At ubi comperit esse filium eius, coepti repetere arras et dicere "aut nega filium tuum esse aut vero abscedo hinc." Mulier compellitur ab sponso, et coepit negare filium, quem ipsa ante confessa est, et dicere: "Vade, iuvenis, de�domo mea, quia peregrinum te suscepi." Ille enim dicebat regressum se ad matrem in domum patris sui. Quid multa? Dum haec aguntur, filius rogavit regem adversus matrem, quam rex iussit in conspectu suo sisti. Cui et dixit: "Mulier, filius tuus adversus te rogat; quid dicis? Est filius tuus an non?" Quae dixit: "Non est meus filius sed peregrinum eum suscepi." Et dum per ordinem omnia filius mulieris intimasset in auribus regis, dicit mulieri denuo: "Est filius tuus an non?" Quae dixit: "Non est filius meus." Dicit ei rex: "Et quae est facultas tua, mulier?" Quae respondit: "Usque ad mille solidos." Et dum maritum se rex non esse facturum sub iusiurando pollicitus est nisi ipsum, alium non acciperet maritum, tunc confusa est mulier et confessa est suum esse filium. Sunt eius et multa alia.

---

Anonymus Valesianus, Pars Posterior: Chronica Theodericiana. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/valesianus2.html.
