# Pars Posterior: Chronica Theodericiana 1.15-18

Anonymus Valesianus, Pars Posterior: Chronica Theodericiana, 1.15 to 1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-valesianus/pars-posterior-chronica-theodericiana/1.15

Postea vero accepta uxore de�Francis nomine Augofladam. Nam uxorem habuit ante regnum, de�qua susceperat filias: unam dedit nomine Areaagni Alarico regi Wisigotharum in Gallias, et aliam filiam suam Theodegotham Sigismundo, filio Gundebadi regis. Facta pace cum Anastasio imperatore per Festum de�praesumptione regni, et omnia ornamenta palatii, quae Odoacar Constantinopolim transmiserat, remittit. Eodem tempore contentio orta est in urbe Roma inter Symmachum et Laurentium; consecrati enim fuerant ambo. Ordinante deo, qui et dignus fuit, superavit Symmachus. Post facta pace in urbe ecclesiae ambulavit rex Theodericus Romam, et occurrit Beato Petro devotissimus ac si catholicus. Cui papa Symmachus et cunctus senatus vel populus Romanus cum omni gaudio extra urbem occurrentes. Deinde veniens ingressus urbem, venit ad senatum, et ad Palmam populo allocutus, se omnia, deo iuvante, quod retro principes Romani ordinaverunt inviolabiliter servaturum promittit. Per tricennalem triumphans populo ingressus palatium, exhibens Romanis ludos circensium. Donavit populo Romano et pauperibus annonas singulis annis, centum viginti milia modios, et ad restaurationem palatii, seu ad recuperationem moeniae civitatis singulis annis libras ducentas de�arca vinaria dari praecepit. Item Amalafrigdam germanam suam in matrimonium tradens regi Wandalorum Transimundo. Liberium praefectum praetorii, quem fecerat in initio regni sui, fecit patricium, et dedit ei successorem. Successit itaque in administratione praefecturae Theodorus, filius Basili. Odoin comes eius insidiabatur ei. Dum haec cognovisset, in palatio quod appellatur Sessorium caput eius amputari praecepit. Verba enim promissionis eius, quae populo fuerat allocutus, rogante populo in tabula aenea iussit scribi et in publico poni. Deinde sexto mense revertens Ravennam, aliam germanam suam Amalabirgam tradens in matrimonio Herminifredo regi Turingorum et sic sibi per circuitum placavit omnes gentes. Erat enim amator fabricarum et restaurator civitatum. Hic aquae ductum Ravennae restauravit, quem princeps Traianus fecerat, et post multa tempora aquam introduxit. Palatium usque ad perfectum fecit, quem non dedicavit. Portica circa palatium perfecit. Item Veronae thermas et palatium fecit et a porta usque ad palatium porticum addidit. Aquae ductum, quod per multa tempora destructum fuerat, renovavit et aquam intromisit. Muros alios novos circuit civitatem. Item Ticino palatium, thermas, amphitheatrum, et alios muros civitatis fecit.

---

Anonymus Valesianus, Pars Posterior: Chronica Theodericiana. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/valesianus2.html.
