# Pars Posterior: Chronica Theodericiana 1.19-20

Anonymus Valesianus, Pars Posterior: Chronica Theodericiana, 1.19 to 1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-valesianus/pars-posterior-chronica-theodericiana/1.19

Sed et per alias civitates multa beneficia praestitit. Sic enim oblectavit vicinas gentes, ut se illi sub foedus darent aliae gentes, sibi eum regem sperantes. Negotiantes vero de�diversis provinciis ad ipsum concurrebant. Tantae enim disciplinae fuit, ut, si quis voluit in agro suo argentum vel aurum dimittere, ac si intra muros civitatis esset ita existimaretur. Et hoc per totam Italiam tanto modo augurium habebat, ut nulli civitati portam fecerit: nec in civitate portae claudebantur: quivis quod opus habebat faciebat qua hora vellet, ac si in die. Sexaginta modios tritici in solidum ipsius tempore emerunt, et vinum triginta amphoras in solidum. [13] Eodem itaque tempore habebat Anastasius imperator tres nepotes, id est Pompeium, Probum et Hypatium; cogitans quem de�ipsis faceret post se imperatorem, quodam die iussit eos secum prandere, et intra palatium post prandium meridiari, et singula lecta eis sterni. Et in uno lecto iussit ad capitem regium insigne poni, et quis de�ipsis in eodem lecto elegisset dormire, in hoc se debere cognoscere cui regnum postea traderet. Unus quidem in uno lecto se iactavit, dum enim in alio, amore fraterno, se collocaverunt. Et ita contigit, ut in illo lecto ubi regium insigne positum erat nullus eorum dormiret. Dum haec vidisset, coepit cogitare intra se, et discens eo quod nullus eorum regnaret coepit orare deum, ut illi revelatio fieret, ut scire possit, dum adviveret, quis post occasum eius regnum susciperet. Haec eodem cogitante et orante cum ieiunio, quadam noctu vidit hominem, qui ita eum admonuit: "Crastinus qui tibi primus intra cubiculum nuntiatus fuerit, ipse accipiet post te regnum tuum." Ita factum est ut Iustinus, qui comes erat excubitorum, dum advenisset, ubi directus fuerat ab imperatore, renuntiaretur ipse ei primus per praepositum cubiculi. Cumque haec cognovisset, coepit gratias deo referre, qui ei dignatus est revelare successorem.

---

Anonymus Valesianus, Pars Posterior: Chronica Theodericiana. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/valesianus2.html.
