# Pars Posterior: Chronica Theodericiana 1.21-25

Anonymus Valesianus, Pars Posterior: Chronica Theodericiana, 1.21 to 1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-valesianus/pars-posterior-chronica-theodericiana/1.21

Cumque haec apud se tacite habuisset, quadam die procedens imperator, dum festinus Iustinus vellet a latere imperatoris transire, obsequium ordinare vellens, calcavit chlamydem imperatoris. Cui imperator hoc tantum dixit, "quid festinas?" Nam ultima vita regni sui temptans eum diabolus, vellens sectam Eunomianam sequi; quem populus fidelis repressit, ita ut ei in ecclesia clamaretur: "In trinitatem lanceolam non mittes." Non post multum temporis in lecto suo intra urbem Constantinopolim morbo tentus extremam clausit diem. [14] Igitur rex Theodericus illiteratus erat et sic obtuso sensu, ut in decem annos regni sui quattuor litteras subscriptionis edicti sui discere nullatenus potuisset. De�qua re laminam auream iussit interrasilem fieri, quattuor litteras "legi" habentem; unde si subscribere voluisset, posita lamina super chartam, per eam pennam ducebat, ut subscriptio eius tantum videretur. Ergo Theodericus, dato consulatu Eutharico, Roma et Ravenna triumphavit qui Eutharicus nimis asper fuit et contra fidem catholicam inimicus. Post haec Theoderico Verona consistente propter metum gentium facta est lis inter Christianos et Iudaeos Ravennates. Quare Iudaei baptizatos nolentes, dum ludunt frequenter oblatam aquam in aquam fluminis iactaverunt. Dehinc accensus est populus non observantes neque regi neque Eutharico aut Petro, qui tunc episcopus erat, consurgentes ad synagogas, mox eas incenderunt. Quod et in Roma in re eadem similiter contigit. Mox Iudaei currentes Veronam, ubi rex erat, agente Triwane praeposito cubiculi, et ipse haereticus favens Iudaeis, insinuans regi factum adversus Christianos. Qui mox iussit propter praesumptionem incendii, ut omnis populus Romanus Ravennates synagogas, quas incendio concremaverunt, data pecunia restaurarent; qui vero non habuissent unde dare fustati per publicum sub voce praeconia ducerentur. Data praecepta ad Eutharicum, Cilligam, et Petrum episcopum secundum hunc tenorem et ita adimpletum. Ex eo enim invenit diabolus locum, quem ad modum hominem bene rem publicam sine querella gubernantem subriperet. Nam mox iussit ad fonticulos in proastio civitatis Veronensis oratorium Santi Stephani, id est altarium, subverti. Item ut nullus Romanus arma usque ad cultellum uteretur vetuit. Item mulier pauper de�gente Gothica, iacens sub porticu non longe a palatio Ravennati, quattuor generavit dracones; duo de�occidente in orientem ferri in nubibus a populo visi sunt et in mari praecipitari, duo portati sunt unum caput habentes. Stella cum facula apparuit, quae dicitur cometes, splendens per dies quindecim. Terrae mota frequenter fuerunt.

---

Anonymus Valesianus, Pars Posterior: Chronica Theodericiana. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/valesianus2.html.
