Latin
1.29 to 1.30
Anonymus Valesianus, Pars Posterior: Chronica Theodericiana 1.29-30
Not analysed yet
Sed dum haec aguntur, Symmachus caput senati, cuius Boethius filiam habuit uxorem, deducitur de�Roma Ravennam. Metuens servo rex ne dolore generi aliquid adversus regnum eius tractaret, obiecto crimine iussit interfici. Revertens Iohannes papa a Iustino, quem Theodericus cum dolo suscepit et in offensa sua eum esse iubet. Qui post paucos dies defunctus est. Ergo euntes populi ante corpusculum eius, subito unus de�turba adeptus a daemonio cecidit, et dum pervenissent cum lectulo ubi latus erat usque ad hominem, subito sanus surrexit et praecedebat in exsequias. Quod videntes populi et senatores, coeperunt reliquias de�veste eius tollere. Sic cum summo gaudio populi deductus est corpus eius foris civitatem. [16] Igitur Symmachus, scolasticus Iudaeus, iubente non rege sed tyranno, dictavit praecepta die quarta feria, septimo kalend. Septembr. indictione quarta, Olybrio consule, ut die dominico adveniente Arriani basilicas catholicas invaderent. Sed qui non patitur fideles cultores suos ab alienigenis opprimi mox intulit in eum sententiam Arrii, auctoris religionis eius; fluxum ventris incurrit, et dum intra triduum evacuatus fuisset, eodem die, quo se gaudebat ecclesias invadere simul regnum et animam amisit. Ergo antequam exhalaret, nepotem suum Athalaricum in regnum constituit. Se autem vivo fecit sibi monimentum ex lapide quadrato, mirae magnitudinis opus, et saxum ingens quod superponeret inquisivit.