# Pars Posterior: Chronica Theodericiana 1.6-7

Anonymus Valesianus, Pars Posterior: Chronica Theodericiana, 1.6 to 1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-valesianus/pars-posterior-chronica-theodericiana/1.6

[10] Odoacar vero, cuius supra fecimus mentionem, mox deposito Augustulo de�imperio, factus est rex mansitque in regno annos XIII. Cuius pater Edico dictus, de�quo ita invenitur in libris vitae Beati Severini monachi intra Pannoniam, qui eum admonuit, et praedixit regnum eius futurum. Ita reperis ad locum: Quidam barbari cum ad Italiam pergerent, promerendae benedictionis ad eum intuitu deverterunt, inter quos et Odoacar, qui postea regnavit Italiae, vilissimo habitu iuvenis statura procerus advenerat; qui dum se, ne humillimae tectum cellulae eius suo vertice contingeret, inclinasset, a viro dei gloriosum se fore cognovit. Cui etiam vale dicenti "vade," inquit, "ad Italiam, vade vilissimis nunc pellibus coopertus, sed multis cito plurima largiturus." Interim, ut dei famulus ei praedixerat, mox in Italiam ingressus est, regnum accepit. Eodem tempore Odoacar rex memor factus quod a viro sancto praedictum audierat, statim familiariter litteras ad eum " dirigens, siqua speranda duceret, dabat suppliciter optionem. Ergo vir dei tantis itaque eius alloquiis per litteras invitatus, Ambrosium quendam exsulantem rogat absolvi; cuius Odoacar gratulabundus paruit imperatis. " Igitur Odoacar rex gessit bellum adversus Rugos, quos in secundo vicit, et funditus delevit. Nam dum ipse esset bonae voluntatis et Arrianae sectae favorem praeberet, " quodam tempore dum memoratum regem multi nobiles coram sancto viro humana, ut fieri solet, adulatione laudarent, interrogat quem regem tantis praeconiis praetulissent. Respondentibus 'Odoacrem,' 'Odoacar,' inquit, 'integer inter tredecim et quattuordecim annos'; annos videlicet integri eius regni significans." [11] Zeno itaque recompensans beneficiis Thodericum, quem fecit patricium et consulem, donans ei multum et mittens eum ad Italiam. Cui Theodericus pactuatus est, ut, si victus fuisset Odoacar, pro merito laborum suorum loco eius, dum adveniret, tantum praeregnaret. Ergo superveniente Theoderico patricio de�civitate Nova cum gente Gothica, missus ab imperatore Zenone de�partibus Orientis ad defendendam sibi Italiam.

---

Anonymus Valesianus, Pars Posterior: Chronica Theodericiana. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/valesianus2.html.
