# Pars Prior: Origo Constantini Imperatoris 1.1-4

Anonymus Valesianus, Pars Prior: Origo Constantini Imperatoris, 1.1 to 1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-valesianus/pars-prior-origo-constantini-imperatoris/1.1

[1] Diocletianus cum Herculio Maximiano imperavit annos XX. Constantius, divi Claudii optimi principis nepos ex fratre, protector primum, inde tribunus, postea praeses Dalmatiarum fuit. Iste cum Galerio a Diocletiano Caesar factus est. Relicta enim Helena priore uxore, filiam Maximiani Theodoram duxit uxorem, ex qua postea sex liberos Constantini fratres habuit. Sed de�priore uxore Helena filium iam Constantinum habuit, qui postea princeps potentissimus fuit. [2] Hic igitur Constantinus, natus Helena matre vilissima in oppido Naisso atque eductus, quod oppidum postea magnifice ornavit, litteris minus instructus, obses apud Diocletianum et Galerium, sub eisdem fortiter in Asia militavit; quem post depositum imperium Diocletiani et Herculi, Constantius a Galerio repetit; sed hunc Galerius obiecit ante pluribus periculis. Nam et in Sarmatas iuvenis equestris militans ferocem barbarum, capillis tentis raptum, ante pedes Galerii imperatoris adduxerat. Deinde Galerio mittente per paludem, equo ingressus suo, viam ceteris fecit ad Sarmatas, ex quibus plurimis stratis Galerio victoriam reportavit. Tunc eum Galerius patri remisit. Qui ut Severum per Italiam transiens vitaret, summa festinatione veredis post se truncati Alpes transgressus, ad patrem Constantium venit apud Bononiam, quam Galli prius Gesoriacum vocabant. Post victoriam autem Pictorum Constantius pater Eboraci mortuus est, et Constantinus omnium militum consensu Caesar creatus. [3] Interea Caesares duo facti, Severus et Maximinus; Maximino datum est Orientis imperium: Galerius sibi Illyricum, Thracias, et Bithyniam tenuit. Severus suscepit Italiam et quicquid Herculius obtinebat. Postquam vero Constantius in Britannia mortuus est et Constantinus filius successit, subito in urbe Roma praetoriani milites Maxentium, filium Herculi, imperatorem crearunt. Sed adversum Maxentium iussu Galeri Severus duxit exercitum. Qui repente ab omnibus suis desertus est et Ravennam fugit. Dehinc Galerius cum ingentibus copiis Romam venit, minatus civitatis interitum et castra Interamnae ad Tiberim posuit. Tunc legatos ad urbem misit Licinium et Probum, per colloquium petens ut gener apud socerum, id est Maxentius apud Galerium, precibus magis quam armis optata mercaretur. Qui contemptus agnovit promissis motos multos suorum Maxenti partes suas deseruisse; quibus perturbatus retro versus est, et ut militi suo praedam quamcunque conferret, Flaminiam iussit auferri. Ille ad Constantinum refugit. Tunc Galerius in Illyrico Licinium Caesarem fecit. Deinde illo in Pannonia relicto, ipse ad Serdicam regressus, morbo ingenti occupatus sic distabuit, ut aperto et putrescenti viscere moreretur, in supplicium persecutionis iniquissimae ad auctorem scelerati praecepti iustissima poena redeunte. Imperavit annos XVIIII.

---

Anonymus Valesianus, Pars Prior: Origo Constantini Imperatoris. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/valesianus1.html.
