Latin
1.8
Anonymus Valesianus, Pars Prior: Origo Constantini Imperatoris 1.8
Not analysed yet
Mox bellum inter ipsum Licinium et Constantinum efferbuit. Item cum Constantinus Thessalonica esset, Gothi per neglectos limites eruperunt et, vastata Thracia et Moesia, praedas agere coeperunt. Tunc Constantini terrore et impetu represso, captivos illi impetrata pace reddiderunt. Sed hoc Licinius contra fidem factum questus est, quod partes suae ab alio fuerint vindicatae. Deinde cum variasset inter supplicantia et superba mandata, iram Constantini merito excitavit. Per tempora quibus nondum gerebatur bellum civile, sed item parabatur, Licinius scelere, avaritia, crudelitate, libidine saeviebat, occisis ob divitias pluribus, uxoribus eorum corruptis. Rupta iam pace utriusque consensu, Constantinus Caesarem Crispum cum grandi classe ad occupandam Asiam miserat, cui de�parte Licinii similiter cum navalibus copiis Amandus obstabat. Licinius vero circa Hadrianopolim maximo exercitu latera ardui montis impleverat. Illuc toto agmine Constantinus inflexit. Cum bellum terra marique traheretur ,quamvis per arduum suis nitentibus, at tamen disciplina militari et felicitate Constantinus Licini confusum et sine ordine agentem vicit exercitum, leviter femore sauciatus. Dehinc fugiens Licinius Byzantium petit; quo dum multitudo dissipata contenderet, clauso Byzantio Licinius obsidionem terrenam maris securus agitabat. Sed Constantinus classem collegit ex Thracia. Dehinc solita vanitate Licinius Martinianum sibi Caesarem fecit. Crispus vero cum classe Constantini Callipolim pervenit; ibi bello maritimo sic Amandum vicit, ut vix per eos qui in litore remanserant vivus Amandus refugeret. Classis vero Licini vel oppressa vel capta est. Licinius, desperata maris spe, per quod se viderat obsidendum, Chalcedonam cum thesauris refugit. Byzantium Constantinus invasit, victoriam maritimam Crispo conveniente cognoscens. Deinde apud Chrysopolim Licinius pugnavit, maxime auxiliantibus Gothis quos Alica regalis deduxerat; tum Constantini pars vincens XXV milia armatorum fudit partis adversae, ceteris fugientibus. Postea cum legiones Constantini per liburnas venire vidissent, proiectis armis se dediderunt. Sequenti autem die Constantia, soror Constantini, uxor Licini, venit ad castra fratris et marito vitam poposcit et impetravit. Ita Licinius privatus factus est et convivio Constantini adhibitus, et Martiniano vita concessa est. Licinius Thessalonicam missus est; sed Herculii Maximiani, soceri sui, motus exemplo, ne iterum depositam purpuram in perniciem rei publicae sumeret, tumultu militaribus exigentibus in Thessalonica iussit occidi, Martinianum in Cappadocia. Qui regnavit annos XVIIII ,filio et uxore superstite. Quamvis omnibus iam ministris nefariae persecutionis exstinctis, hunc quoque in quantum exercere potuit persecutorem digna punitio flagitaret.