# Epistula ad Urbanum Papam 1.1-9

Anselm, Epistula ad Urbanum Papam, Lines 1.1-1.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anselm/epistula-ad-urbanum-papam/1.1

Impeditus quominus ipse veniat,
per litteras papam obsecrat,
ut se de episcopatu absolvat,
cum in eo propter causas,
quas enarrat, sine animae detrimento
vitam finire non possit.
1. Domino et patri cum amore reverendo et cum reverentia amando, summo pontifici Urbano: frater Anselmus, servus ecclesiae Cantauriae, debitam subiectionem et orationum devotionem.
2. Novimus, domine reverende et pater diligende, quod dominus noster Iesus Christus sublimavit sanctitatem vestram in ecclesia sua ad consulendum et subveniendum iis, qui ad supernae patriae requiem anhelantes in huius saeculi exsilio diversis fatigantur tribulationibus. Hac igitur spe et consideratione ego humilis servus vester in angustiis cordis mei ad sinum paternae et apostolicae pietatis vestrae per exhibitionem praesentiae meae confugere disposui; sed hoc utique facere non possum, sicut desidero. Cur autem non possim, per praesentium latorem cognoscetis. Quoniam ergo per memetipsum praesentiam vestram secundum desiderium meum adire nequeo, per litteras, ut possum, clementiae vestrae angustias meas insinuo, quatenus eius consolatione eadem angustiae mitigentur, et anima mea desideratam tranquillitatem per affectum vestrae compassionis se adipisci gratuletur. Tanta enim est cordis mei tribulatio, ut nec verbis nec litteris sufficiam illam exprimere; sed oro deum, qui novit occulta, ut eam vos intelligere faciat, et �per viscera misericordiae� suae viscera vestra ad eius miserationem secundum desiderium et necessitatem meam commoveat. De hac tamen mea necessitate et meo desiderio aliqua aperio, per quae vestram prudentiam posse intelligere quid mihi expediat, non dubito.
3. Notum est multis, mi pie pater, qua violentia et quam invitus et quam contradicens captus sim et detentus ad episcopatum in Anglia, et quomodo obtenderim repugnantiam ad huiusmodi officium naturae, aetatis, imbecillitatis et ignorantiae meae, quae omnino omnes saeculi actiones fugiunt et inconsolabiliter exsecrantur, ut nullatenus illas tolerare possim cum salute animae meae. In quo archiespiscopatu iam per quatuor annos manens nullum fructum feci, sed immensis et exsecrabilibus tribulationibus animae meae inutiliter vixi, ut cotidie magis desiderarem mori extra Angliam quam ibi vivere. Nam si ita vitam praesentem, sicuti eram, ibi finirem, plus videbam animae meae damnationem quam salutatem. Videbam enim multa mala in terra illa, quae nec tolerare debebam nec episcopali liberate corrigere poteram. Ipse quoque rex faciebat quaedam quae facienda non videbantur de ecclesiis, quas post obitum praelatorum aliter quam oporteret tractabat. Me etiam et ecclesiam Cantuariensem multis modis gravabat. Terras namque ipsius ecclesiae, quas post mortem archiepiscopi Lanfranci, cum manu sua achiepiscopatum tenuerat, militibus suis dederat, mihi, sicut eas idem archiepiscopus tenuerat, non reddebat, sed insuper alias secundum libitum suum me nolente dabat. Servitia gravia et ante cessoribus meis inusitata, ultra quam ferre possem aut pati deberem, a me exigebat. Legem autem dei et canonicas et apostolicas auctoritates voluntariis consuetudinibus obrui videbam. De his omnibus, cum loquebar, nihil efficiebam, et non tam simplex recitudo quam voluntariae consuetudines obtendebatur.

---

Anselm, Epistula ad Urbanum Papam. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/anselmepistula.html.
